라틴어 문장 검색

Sed si velis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 19:1)
quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 7:2)
Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:2)
Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, eum tertium egerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:1)
tum rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti- natum large contegi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 4:3)
et cervix cum capite aggravata, et in terram summissa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:2)
Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus aggravetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:1)
struendum vallum, petendus agger, amissa magna ex parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장13)
inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장2)
cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장4)
faces in manibus, quas, ubi praedam egesserant, in vacuas domos et inania templa per lasciviam iaculabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장7)
sic egesto quidquid turbidum redit urbi sua forma legesque et munia magistratuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장13)
modicum id litus et egerentibus inexhaustum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장6)
quare et sacerdotio et uxoris dote et gentilicis hereditatibus multatus diuersarum partium habebatur, ut etiam discedere e medio et quamquam morbo quartanae adgrauante prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur seque ab inquisitoribus pecunia redimeret, donec per uirgines Vestales perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam propinquos et adfines suos ueniam impetrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 1장 2:1)
sed in redeundo adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION