라틴어 문장 검색

His ita captis, his occisis, paucis vero elapsis, Dochinus, apud quem sperabant refugium, valde molestatus, sine mora quingentos milites in sagitta et arcu peritos ad urbem Tyriorum direxit ut praevenirent regis obsidionem, et regi suisque ab urbe resistentes, in conventione solidorum civibus subvenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:2)
Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria victoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:1)
His econtra non minus valide se defendentibus, ac omni genere armorum sagittarumque jaculatione viriliter pro anima pugnantibus, postremo post nimium bellicum laborem a mane usque ad medium diem utrinque gravatis, fere gentilium navis, quae dicitur cattus, ab eorum manibus defensa et elapsa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:11)
quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsus ignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:8)
Pedites vero Christianorum de sexaginta vix decem per devia et opaca loca elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:19)
et attende ne forte labaris in lingua, et cadasin conspectu insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:2)
Nam per nimiam altercationem animus audientis turbatur, et in malivolentiamquandoque inducitur, et eciam in errorem ammissa veritate frequenter labitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 19:2)
cum sumptus habundat, Labitur exiguo, quod partum est tempore longo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:5)
Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram,et impone ori tuo frenos rectos, et attende ne forte labaris in linguaet sit casus tuus insanabilis in morte.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 15:9)
Et attende, ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectuinsidiancium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:7)
Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:4)
imprudenter labitur, licet ipsum ultra mensuram aliquid loqui grande peccatum sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 5:15)
at inexercitata minuitur et labitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:7)
Ideo in principio sanctus Moyses informavit nos atque instruxit de insufflatione animae, ut non laberemur opinionibus diversis philosophorum, qui sibi ipsi constare non possunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:1)
haec est enim enudatio velut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae temulentia quadam ignorantiae in vitium deducta labatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION