라틴어 문장 검색

cerae rustica observatione decerptae, colorum fuci mercatorum sollertia perquisiti, lintea operosis elaborata textrinis multiplicem materiam praestant.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:9)
Aribtrabar enim nihil tantae reverentiae oblatum iri oportere, quod non elaboratum ingenio, perfectum studio, dignum postremo tanto otio videretur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:8)
Hoc igitur illud quadruvium est, quo his viandum sit, quibus excellentior animus a nobiscum procreatis sensibus ad intellegentiae certiora perducitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:17)
Et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:7)
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:9)
Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:13)
Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:7)
nihil opus est iudice praemium deferente, tu te ipse excellentioribus addidisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:3)
Nam ut quidam me quoque excellentior:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:8)
Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus.
(카이사르, 아프리카 전기 22:6)
Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:6)
Nam cum inter Ateguam et Ucubim, quae oppida supra sunt scripta, Pompeius ut habuit castra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis castris circiter milia passuum IIII grumus est excellens natura qui appellatur Castra Postumiana.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:9)
Quo de facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt deiecti planitie.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:5)
Namque ut superius demonstravimus, loca excellentia tumulis contineri, interim nulla planitie edividit;
(카이사르, 히스파니아 전기 28:7)
ex Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute;
(카이사르, 내란기, 3권 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION