라틴어 문장 검색

Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:11)
Sic pater infrendens, miseraque exaestuat ira.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권145)
his paulum furor elanguescere dictis coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권202)
et se rectius viduam et caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 470:5)
differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:2)
neque tamen elanguit cura hominum ea mora, frequentesque eum deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 300:1)
ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:3)
quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 533:1)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION