라틴어 문장 검색

Soletque accedere et sitis, et dolor capitis, et frequens singultus, et praecordiorum dextra parte durities, et, ubi corporis vehemens motus est, spiritus difficultas, membrorumque resolutio:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:1)
Si purgatio fuit, post eam triduo primo modice cibum oportet assumere ex media materia, et vinum bibere graecum salsum, ut resolutio ventris maneat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 4:1)
At resolutio nervorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 2:1)
cujus notae sunt, horror validus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 2:2)
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:1)
accedit maxillarum quaedam resolutio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:14)
Igitur, corde percusso, sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi, malique odoris, tamquam irrorato corpore oriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 14:1)
venarum motus elanguescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 21:3)
nam protinus aut resolutio nervorum, aut distentio insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 8:7)
Ac ne resolutio quidem oculorum, quam παράλυσιν Graeci nominant, alio victus modo, vel alis medicamentis curanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 76:1)
si nervorum vel resolutio vel distentio sequuta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:11)
Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)
et praeclarum in servis auxilium si consensus tantae multitudinis et, quae plurimum valet, prima indignatio elanguescat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장4)
ubi sumptibus exhaustus socordia insuper elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extremum bella civilia ruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장10)
elanguimus, patres conscripti, nec iam ille senatus sumus qui occiso Nerone delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION