라틴어 문장 검색

argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:2)
quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 223:2)
figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:2)
haec enim sunt fere atque horum vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 37:1)
Et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:3)
ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 48:1)
at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:2)
Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:5)
magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:2)
additus aris laetior eluxit structos super ignis aceruos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae37)
quid cum eluxerunt sumunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 98:2)
Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장1)
In summo per caudas earum [esse dicitur] item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION