라틴어 문장 검색

Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:13)
Quin et non caret superstitione quandoque superstitionis fuga, cum se tanto saniorem et puriorem viam inire putent homines quanto a superstitionibus prius receptis longius deflexerint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:29)
Qui autem nimia utetur, vix emerget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:4)
Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:15)
Protinus emersi, sunt in sua quique reuersi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:6)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
(불가타 성경, 집회서, 36장28)
Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장23)
Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:2)
An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:28)
studium ad peiora deflexeris:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:4)
quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:3)
Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:14)
sed emergunt ut leones, postquam terram sentiunt,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM123)
Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium23)
Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION