라틴어 문장 검색

et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans aestuat in ramos incumbens arboris arbor, exprimitur validis extritus viribus ignis, emicat inter dum flammai fervidus ardor, mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 37:3)
Nunc tamen illa modis quibus inritata repente flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, expediam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:1)
hac ire fatendumst et penetrare mari penitus res cogit aperto atque efflare foras ideoque extollere flammam saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:8)
item ἀργυρότοξος, quod enascens per summum orbis ambitum velut arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:3)
Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram Sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 36:2)
Deinde interrogare hunc virum vellem, an tunc imagines e rebus evolant, cum est qui velit videre, an et, cum nullus aspicit, emicant undique simulachra?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 8:1)
Genuinum lumen e pupula, quacumque eam verteris, directa linea emicat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:1)
Ipse autem iactus, quem diximus de nostris oculis emicare, incipiens a tenui radice in summa fit latior:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:4)
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen Aetheris impulsi sonitu mundique fragore Emicuit, rupitque diem, populosque paventes Terruit, obliqua praestringens lumina flamma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:77)
Nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas Emicuit coelo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:6)
Nec cruor emicuit solitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:49)
nec, sicut vulnere, sanguis Emicuit lentus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:5)
Sic semine Cadmi Emicuit Dircaea cohors, ceciditque suorum Vulneribus, dirum Thebanis fratribus omen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:82)
Hoc solum fluctu terras mergente cacumen Emicuit, pontoque fuit discrimen et astris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:2)
Humanumque egressa modum, super omnia membra Efflatur sanies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION