라틴어 문장 검색

horrendum dictu dictum est e persona poetae, qui his quibus fides difficilior est, interponit adfectum, ut alibi horresco referens et horrendum dictu, latices nigrescere sacros:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5651)
nisus abit bene meminit velocitatis, quam ei in quinto dedit, ut primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3841)
hoc autem genus vitii ex nebula nasci solet, cum nigrescunt et consumuntur frumenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1512)
Is lusus est festam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam festam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:1)
emicuere rosae violaeque et molle cyperon, albaque de viridi riserunt lilia prato:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:24)
nigrescunt sanguine venae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 106:4)
"caelum nigrescit ab Austris, et subita frondes decutiuntur aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권201)
Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit summaque locum sibi fecit in arce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:4)
Emicat extemplo laetus post talia matris dicta suae Phaethon et concipit aethera mente, Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 77:1)
bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:27)
Exsiluere viri, sive hoc insania fecit, sive timor, primusque Medon nigrescere coepit corpore et expresso spinae curvamine flecti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:60)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
" Haec omnia nondum dixerat, emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:3)
Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:18)
emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION