라틴어 문장 검색

Et ille mente fundata, universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias, agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio, discordiarum materias excitaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 15:1)
Id sane nec praetermitti est taceri, quod cum prope Argentoratum illuxisset ille beatissimus dies, vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati, velut incitatos torrentes, hostes abruptius inundantes, superastis ferro , vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exequias honestavimus, celebri potius laude quam luctu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 5:1)
Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 1:2)
Ingressus itaque Parisios, Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum, cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali (ut emineret altius) superstanti, scripta iubetur offerre.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:1)
Quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam, recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia, benignitas grata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:2)
Hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, assumpta fiducia meliorum, parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et compositis per opportuna tormentis, indefesso labore, vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 7:1)
illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas, in gradu, velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 14:2)
Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates, et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius nominis poma Lucullus, insulaeque duae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non obscura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 16:1)
Sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis impiatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 36:1)
Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnifica, conditoris altissimi, et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra, paenuria calcis ad momentum parum repertae, omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 7:1)
His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnatis amplissimus, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 12:1)
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)
Ferrum inter axiculos duos firmum compaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita componit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium illigatus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 2:1)
Inter quas Apamia eminet, Mesene cognominata, et Teredon et Apollonia et Vologessia, hisque similes multae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:2)
Inter alia tamen eminet Susa, saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION