라틴어 문장 검색

Ad vulvam mollienda ovi vitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장9)
Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장26)
magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장19)
si nervosus aut musculosus, quod emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장193)
Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장239)
Si quod molliendum est, quod in nervosis locis musculosisve necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장284)
siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo adficitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장360)
rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장130)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장212)
cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장98)
Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장8)
isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad vesicam admittat et nervos leniter molliat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장121)
Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장17)
deinde in cartilaginem versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장28)
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장77)

SEARCH

MENU NAVIGATION