라틴어 문장 검색

tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장9)
Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si uetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 5:3)
Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam conponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 12:3)
Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino uel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo uelare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:3)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:2)
emplastrum id, quod *τ*ε*τ*ρ*α*φ*α*ρ*μ*α*κ*ο*ν Graeci uocant, rosa liquatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:5)
Si durities manet, mollire commode uidetur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla ceruina cum irino, aut sebum taurinum uel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:4)
Imponendum super ceratum est ex irino uel cyprino factum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:39)
laboriose uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant uulnera, cum inposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:4)
Tum emplastrum hoc modo fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:2)
Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:5)
quae contrita irino unguento temperantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 5:5)
Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 8:5)
sebi caprini ex irino liquati P. #1108 XX;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 35:4)
Ex EMPLASTRIS autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus uulneribus iniciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION