라틴어 문장 검색

quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant, adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant, irrident, elevant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 323:2)
quare non immerito reprehenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 330:1)
" Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse conposita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:4)
Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 3:3)
quaesitor non mutabit pronuntiationem suam.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 7:11)
corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis - quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida - pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:6)
quaesitor non mutat pronuntiationem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.22)
his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:1)
sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Casino dux ut acciperet fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 153:1)
poematorum vero [carminum] metra et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas [versuum] pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말7)
ita partes cybica ratione facientes intercapedinibus levant actorum pronuntiationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말18)
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 398:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION