라틴어 문장 검색

Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
certe equidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote, quin obeamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:2)
Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:1)
Omnes grammaticosque rhetorasque Devites, moneo:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LVI2)
Omnia femineis quare dilecta catervis Balnea devitat Lattara?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLVII1)
deae enim vel nymphae enituntur circa fluvios vel nemora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6177)
servitio enixae tulimus hoc est pertulimus, donec in servitio positae eniteremur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3271)
sterilemque tibi proserpina vaccam deae congruam, numquam enitenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2514)
vires suas quia tenera virgulta solent religari fustibus validioribus, sicut supra ait de vitibus "viribus eniti qua- rum et contemnere ventos".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4271)
sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:4)
non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:3)
sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 34:8)
nec tam est enitendum, ut bona, quae nobis data non sint, sequamur, quam ut vitia fugiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:7)
Qui stadium, inquit, currit, eniti et contendere debet, quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:3)
Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION