라틴어 문장 검색

Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorum enumerabat, intentus ipse et ceteri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장1)
egone equestri et provinciali loco ortus proceribus civitatis adnumeror?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장9)
. . . magna cum invidia senatum adeunt, ius naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et brevitatem adoptionis enumerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장2)
ceterum Harii super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 5:2)
doctores sapientiae secutus est, qui sola bona quae honesta, mala tantum quae turpia, potentiam nobilitatem ceteraque extra animum neque bonis neque malis adnumerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장3)
Civilis primores gentis et promptissimos vulgi specie epularum sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac laetitia incaluisse videt, a laude gloriaque gentis orsus iniurias et raptus et cetera servitii mala enumerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장5)
adnumerabor Numisiis et Herenniis, ut omnes legati vestri aut militum manibus aut hostium ceciderint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장10)
cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)
longum est omnia enumerare proelia.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:1)
fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M. Bruti rogatu Iuniam familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumeraverit, notans, quis a quo ortus quos honores quibusque temporibus cepisset:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 3:1)
post accusationem Dolabellae haud dubie principibus patronis adnumeratus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 1:2)
certe Cicero ad Brutum oratores enumerans negat se uidere, cui debeat Caesar cedere, aitque eum elegantem, splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem dicendi tenere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 1:3)
ne enumerem, quot et quos diuersarum partium uenia et incolumitate donatos principem etiam in ciuitate locum tenere passus sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 51장 1:2)
in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 1:2)
genera, uelut exemplaria saeuitiae, enumerare sat erit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION