라틴어 문장 검색

His igitur quinque maioris partibus obpositae sunt aliae quinque partes minoris, quemadmodum ipsum maius minori semper obponitur, quae minoris species ita singillatim speciebus quinque maioris his, quae supra dictae sunt, obponuntur, ut eisdem nominibus nuncupentur, sola tantum sub praepositione distantes.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De speciebus maioris quantitatis et minoris. 1:3)
Nam prima pars huius vocabuli, quae multiplicis nomine possessa est, multiplicis numeri specierum vocabulo nominanda est, quae vero superparticularis est, eodem vocabulo nuncupabitur, quo superparticularis numeri species vocabantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:8)
Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad populum feratur paludatique votis nuncupatis exeant.
(카이사르, 내란기, 1권 6:20)
Haec res Ephesiae pecuniae salutem attulit.
(카이사르, 내란기, 3권 33:6)
Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit.
(카이사르, 내란기, 3권 105:3)
Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장140)
aptissimumque est vel Ephesium vel id, quod ei subiectum est (19, 22). Praesensque in aliquo antidoto praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장50)
Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium uocatur, huc aptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 23:1)
aptissimumque est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:5)
Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 25:1)
aptissimumque est vel Ephesium, vel id quod ei subjectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 13:6)
Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:3)
si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aves pulvere vel cinere lavari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 4:3)
ignotos et aliis infensos eoque principem nuncupantis procul arcebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장3)
Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION