라틴어 문장 검색

quae ideo tibi non misi, quia et parum emendata et quaedam non certae fidei videbantur, et quia vera et emendata in scriniis tuis esse credebam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 3:3)
Antoni scripta leguntur, doctus et in promptu scrinia Brutus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 119)
cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, contigerisque tuam, scrinia curva, domum, aspicies illic positos ex ordine fratres, quos studium cunctos evigilavit idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 155)
quin potius scrutare Dei signacula in ipso fonte vetustatis, percurre scrinia primi scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur, fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix, nec sago clangore loquax et stridula cornix rem docuere Dei, sed coram proditus ipse, ipse Deus trepidum mortalem mitis amico inbuit adloquio seque ac sua summa retexit, nimirum meminit scriptor doctissimus illo orbis principio non solum nec sine Christo informasse Patrem facturae plasma novellae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 392)
plurima litterulis signata sepulcra loquuntur martyris aut nomen aut epigramma aliquod, sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas marmora, quae solum significant numerum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.3)
dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum, te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.2)
ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, invenior Parthis mendacior, et prius orto sole vigil calamum et chartas et scrinia posco, navem agere ignarus navis timet;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 138)
ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, verbum non amplius addam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:32)
erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 168:3)
nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 92:1)
Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장11)
"Minoris," inquit, "totidem scrinia emisses.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 7:3)
Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 33:3)
cum scrinia deprendisset epistularum ad Cn.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 127:2)
Quidam cum diuitem proditionis accusasset, noctu parietem eius perfodit et scrinium in quo missae erant ab hostibus litterae sustulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION