라틴어 문장 검색

Denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut assensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium corrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 5:1)
Hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali numine contuente, peregrinus cruor in ambitiosa lintea conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 22:1)
memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum, laetusque non profusis epulis sed excultis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:3)
Vult epulas dare sera manus, sed corporis egri Perdita non reparans machina tota perit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:10)
enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus?
(아풀레이우스, 변명 29:2)
ea die in sua sibi copiosa domo panem non accipit, cum interea totum eius seruitium hilares sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit condicione.
(아풀레이우스, 플로리다 23:5)
et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:4)
"nam praeter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:14)
"Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulis bestiarum saginas instruentes;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:34)
"tunc vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:43)
"Puellae supplicatur, et in humanis vultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu virginis victimis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, iamque per plateas commeantem populi frequenter floribus sertis et solutis apprecantur."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:16)
"sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur."
(아풀레이우스, 변신, 5권19)
"Decem mihi itaque legate comites, quis contentus proximum castellum petam, inde vobis epulas saliares comparaturus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:10)
illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam impetu meo collido atque disturbo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:3)
"Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION