라틴어 문장 검색

ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admouebam.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 19:6)
Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 9:2)
' " Prodest et in eculeo, prodest et in igne ;
(세네카, 행복론, Liber IV 102:6)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
" Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 115:5)
Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.9)
Verbera, laminae, eculeus, quicquid antiqua saeuitia inuenerat, quicquid adiecerat noua - quid amplius dicam?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.19)
Placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:3)
cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, atqui hoc animo agitavi, inquit, te novacula cotem discissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 386:2)
quod cum ille fieri posse dixisset, iussisse eum novacula cotem praecidere, idque ab Atto protinus factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha35)
ad Sinuessam bos eculeum peperit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 417:2)
eculeus Reate cum quinque pedibus natus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 24:1)
Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 129:1)
et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION