라틴어 문장 검색

ponam vero ea quae prompta, et iis morbis de quibus protinus dicturus sum, apta, corpus erodunt, et sic eo, quod mali est, extrahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 1:3)
sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid, et sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 3:2)
nam si plus humoris excernitur, quam assumitur, ita demum secundae valetudinis spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:7)
Imponendum vero in eum crebrius sinapi, cutem erodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 10:3)
Hanc juncturam πυλωρόν Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 7:2)
atque hinc dextra recurvatum in imo dirigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 9:3)
quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 4:2)
iisque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi mucosis excernitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:5)
aeque dolor ubi aliquid excernitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXV De tenesmo. 1:5)
interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen, vel urinam, vel etiam stercus excernunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 23:3)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida, aut pallida, aut nigra, aut glutinosa, aut mali odoris, aut quae et ipsum ulcus, et junctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 30:3)
Si magis putre est, jamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 81:3)
At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 95:1)
Sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta, undique a viva came diducta, quae trahit secum quidquid corruptum erat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 4:2)
Sed ut haec maximi effectus sunt, si cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 53:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION