라틴어 문장 검색

at Mela, quae tum promptissima mortis via, exolvit venas, scriptis codicillis quibus grandem pecuniam in Tigellinum generumque eius Cossutianum Capitonem erogabat quo cetera manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장9)
est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:2)
cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:2)
in Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit abeuntique super sestertium milies contulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 2:2)
Nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:2)
"saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:14)
quod quandam anterioritatem erogare videtur Ytalis, qui sÏ dicunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 75:2)
Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:10)
Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:2)
illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et - ne sermonem longius traham - in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:14)
Magister probae aetatis et vitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doetus vir id facere vel in propinqua vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse libra-riorum vilitate initia ei traderet litterarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:14)
Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:8)
Ausim dicere, ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae servire etiam qui parvis essent facultatibus possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:4)
Iocum enim tibi de rei vilitate conparans consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:2)
et bene vilitatem singularum rerum generalitate vitavit, ne diceret flumina, latrones et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2442)

SEARCH

MENU NAVIGATION