라틴어 문장 검색

rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:2)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)
illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:6)
cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, ego vero inquit facio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 2:3)
quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 2:3)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
in eo etiam putatur dicere in rotam - id est genus quoddam tormenti apud Graecos - beatam vitam non escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:6)
Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi, Aut perire.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 353)
nec te hinc comitem asportare Cresam fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:17)
Ceterum illi, qui escensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutauerant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장2)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)
pars equos escendere, obviam ire hostibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장9)
Mentior, nisi adhuc quaerit escendere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 6:6)
subripere doctus fraude genialis toros, quem Venere tantum scimus inlicita virum, facesse propere ac dedecus nostrae domus asporta ab oculis:
(세네카, 아가멤논 6:33)
"Escende,"
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION