라틴어 문장 검색

hinc agger sonat, hinc Arar resultat, hinc sese pedes atque eques reflectit stridentum et moderator essedorum, curvorum hinc chorus helciariorum responsantibus alleluia ripis ad Christum levat amnicum celeuma.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:9)
quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reversuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graves sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus adtrahebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 1:2)
qua laxant rami nemus adversaque sub umbra flammeus aeratis lunae tremor errat in armis, obstipuit visis, ibat tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권213)
adhuc imis vix truncam adtollere frontem ausus aquis glaucoque caput submersus in antro maeret, anhelantes aegrescunt pulvere ripae, omnibus aeratae propugnant pectora crates, pilaque saeva manu, patrius stat casside Mavors, undique magnanimum pubes delecta coronant Oeniden.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권45)
"Ecce autem aerata dispellens aequora prora Pelias intacti late subit hospita ponti pinus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권132)
Tandem umeris obnixus Acron et pectore toto pronus Ialmenides aeratae robora portae torserunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권224)
Tum niger in porta serpentum Cerberus ore Stridet et aeratas excubat ante fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 333)
At nobis aerata, Lares, depellite tela, Hostiaque e plena rustica porcus hara.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1015)
essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 396:1)
ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 68:2)
me licet aeratis astringant bracchia nodis, sint tua vel Danaes condita membra domo, in te ego et aeratas rumpam, mea vita, catenas, ferratam Danaes transiliamque domum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 206)
Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION