라틴어 문장 검색

Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:3)
Eodem anno infestatio tonitruorum et ymbrium atque grandinum humano generi nocuit nimium in frugibus et aedificiis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:3)
at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas.
(아풀레이우스, 변명 22:5)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)
hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse;
(아풀레이우스, 플로리다 16:27)
nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime;
(아풀레이우스, 플로리다 16:31)
"Imber aderit crastino,"
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:15)
Vix haec dicta, et statim lapidum congestus cessavit imber et infestorum canum revocata conquievit procella.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:6)
Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:1)
Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta, sparsimque defluens pascentes circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent:
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:3)
Quid enim grave ac molestum vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora?
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:4)
quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 3:5)
addidissemque eos qui 'etesiae' et 'prodromi' appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 26:2)
per ego deum sublimas subices Humidas, unde oritur imber sonitu saevo et spiritu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 15:2)
Frigidus agricolam si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION