라틴어 문장 검색

Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:9)
Adeo ut iuxta sepem earum ambulans nihil odoris percipies, etiamsi hoc experiaris tempore roris matutini.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:4)
Dixitque ad eam rex: " Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장3)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)
Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: " Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장2)
proportionalitas est duarum vel plurium proportionum similis habitudo, etiamsi non eisdem quantitatibus et differentiis constitutae sint.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:5)
Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:15)
Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam collocatae ammirationem uestram nullo modo mereantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:5)
fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:2)
sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:8)
Quo fit ut, tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:1)
— Hoc, inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:31)
An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:9)
Sed praescienta, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:6)
Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION