라틴어 문장 검색

si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 5:11)
quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile laturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 1 2:5)
quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae terrores periculaque impendeant omnia, succurram ac subibo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 2:2)
quam vim mali significantes poëtae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt ob scelera animique inpotentiam et superbiloquentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:5)
omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione, semper aliqui talis terror impendet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:7)
quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse non miser?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:7)
satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:7)
Hujus autem aequationis in determinandis Phaenomenis necessitas, tum per experimentum Horologii oscillatorii, tum etiam per Eclipses Satellitum Jovis evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:8)
Usus igitur Corollarij hujus latissime patet, & late patendo veritatem ejus evincit, cum pendeat ex jam dictis Mechanica tota ab Authoribus diversimode demonstrata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:7)
sed argumento magis distincto & latius cogente sic evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 48:2)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una impendet clades.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:26)
Atque haec feci, cum septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione Rustico Helvidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 3:1)
te magis est mirum non hoc evincere, coniunx, inque meis lacrimas posse tenere malis, quid facias, quaeris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 111)
"evicta est, precibus vix dedit illa manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권462)

SEARCH

MENU NAVIGATION