라틴어 문장 검색

precibus evicit gener, concessa vita est, liberet fines metu abeatque tuta.
(세네카, 메데아 4:25)
Perimere cum te vellet infestus Creo, lacrimis meis evictus exilium dedit.
(세네카, 메데아 8:25)
seges illa magnum fenus agricolae dabit quaecumque laetis tenera luxuriat satis, arborque celso vertice evincet nemus quam non maligna caedit aut resecat" manus:
(세네카, 파이드라 6:17)
Evince quicquid obstat et mentem impedit
(세네카, Thyestes 450:1)
letum non omnia finit, luridaque euictos effugit umbra rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 72)
proprias conferre laborat ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere, hic igitur proavi trabeas imitata rigentes palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem Agricolam contingat avum doceatque nepotes non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium56)
"et hic genetrix eadem mediaeque sorores, finge autem pactis evictum excedere regnis, nempe iterum reddes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권275)
abit solo post haec evicta pudore.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권364)
Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:2)
A ego non aliter tristes euincere morbos optarim, quam te si quoque uelle putem.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 172)
At mihi quid prosit morbos euincere, si tu nostra potes lento pectore ferre mala?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 173)
interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 36:1)
in hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum evincebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 439:1)
tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 260:1)
comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt ut M. Furius Camillus crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION