라틴어 문장 검색

delegit et equestris ordinis iuuenes, qui manente anulorum aureorum usu euocati appellarentur excubiasque circa cubiculum suum uice militum agerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 3:1)
T. Flauius Petro, municeps Reatinus, bello ciuili Pompeianarum partium centurio an euocatus, profugit ex Pharsalica acie domumque se contulit, ubi deinde uenia et missione impetrata coactiones argentarias factitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 2:1)
et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 2:1)
vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri et cui per mediam nolis occurrere noctem, clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V29)
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:1)
augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, inque brevi spatio mutantur saecla animantum et quasi cursores vitai lampada tradunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 2:6)
Supervenire fabulis non evocatos haud equidem turpe existimatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 10:2)
Urbes vero exercitusque sic devoventur iam numinibus evocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt devovere his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 9:2)
Et cursorum certamen utrobique simile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 4:1)
Nec feriatus ibat ante carrucam, Sed tuta faeno cursor ova portabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII3)
Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora, Carmina quem madidum nostra tulisse reor:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, C1)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Non rector Libyci niger caballi, Succinctus neque cursor antecedit;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIV3)
ut de Aeaci gente aliquis interesset, unde Pyrrhus admodum puer evocatus ad bellum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 139)

SEARCH

MENU NAVIGATION