라틴어 문장 검색

datum id non modo precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis cui gratissimus erat ob plurima officia et dona quibus Plancinam devinxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장6)
igitur in ripa fluminis a Vibio Frontone praefecto equitum vincitur, mox Remmius evocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram gladio eum transigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장3)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
dein Piso abire Syria statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장3)
saevam vim morbi augebat persuasio veneni a Pisone accepti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장6)
simul missi a Pisone incusabantur ut valetudinis adversa rimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장8)
nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장8)
nunc scelere Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus vestris relinquo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장3)
nam ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장7)
Pisonem interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse Germanicum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장2)
igitur quid agendum consultanti M. Piso filius properandum in urbem censebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장3)
Pisonem, non Sentium Syriae praepositum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장2)
Haud magna mole Piso promptus ferocibus in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat Germanicum luxus et superbiae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장1)
concurrentis desertores per manipulos componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장4)
dein mutua formidine non ultra iurgium processum est, Marsusque Vibius nuntiavit Pisoni Romam ad dicendam causam veniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION