라틴어 문장 검색

nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 12:3)
Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 3:2)
et utrum evomant liquorem mellis, an alia parte reddant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 4:5)
ille tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장4)
nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo affluente euomuisse omnia, repetitumque toxico, incertum pultine addito, cum uelut exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per clystera[m], ut quasi abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis subueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 3:2)
uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)
Et, quo longius moles agebatur a litore, hoc magis, quidquid ingerebatur, praealtum absorbebat mare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 27:2)
quippe multam harenam vicinum mare evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 10:2)
Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 5:2)
tanto te absorbens vertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum siccare emulsa pingue palude solum, quod quondam caesis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris eri, pluribus ut caeli tereretur ianua divis, Hebe nec longa virginitate foret.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b16)
'filius Aesopi detractam ex aure Metellae,scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto diluit insignem bacam:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장170)
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,ridiculus totas semel absorbere placentas;
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장14)
"abundantiori tristitia absorberetur frater."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:8)
Hunc aiunt filios suos solitum devorare, eosdemque rursus evomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 10:1)
Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION