라틴어 문장 검색

Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5127)
Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit, secreti celant calles et myrtea circum silva tegit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:11)
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)
ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:20)
nec peredit inpositam celer ignis Aetnen incontinentis nec Tityi iecur reliquit ales, nequitiae additus custos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 419)
Tu istic habes Aetnam, editum illum ac nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:1)
Sole medere pede, ede perede melos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 4:5)
et cum magno utique miraculo ipsa eius foramina ingrediens, quibus aedificio erat adfixa, perederet, ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:5)
"Longa dies homini docuit parere leones, Longa dies molli saxa peredit aqua;"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 411)
Quia edepol ipsum lenonem evomunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 1115)
non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장8)
Zacyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes sunt, qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION