라틴어 문장 검색

Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:2)
Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 2:1)
Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:5)
Ad maciem nulla res tantum quantum medica potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:2)
praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:3)
Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,et ex ea ad aliquam perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:5)
Quidam leviter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 12:1)
Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:4)
ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in carcerem Priscus ac statim exanimatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장2)
idemque cum postero ad quaestionem retraheretur, eo nisu proripuit se custodibus saxoque caput adflixit ut statim exanimaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장9)
simulque armenta, ut mos barbaris, iuxta clausa egestate pabuli exanimari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장7)
ambusti multorum artus vi frigoris et quidam inter excubias exanimati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장7)
nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo grave, pressusque Crepereius et statim exanimatus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장2)
anguem enixa mulier et alia in concubitu mariti fulmine exanimata;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장6)
exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION