라틴어 문장 검색

nam exarsit dolore, quia aperte non potuit dicere moriendum potius esse, quam hostes rogandos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4156)
crudescit crudelior fit caede multorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8331)
autumni incandvit aestv exarsit prima autumni parte, quae semper gravem efficit pestilentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4791)
"Illic post multas epulas, ubi convivium caluit et incestae libidinis ebriatis fervor exarsit, canis qui candelabro nexus est, iactu offulae ultra spatium lineae, qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:22)
nam contra eos potissmium Academicorum exarsit ingenium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS15)
atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis atque incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo solis abscessu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:8)
Hic cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille et graviter exarsit pigneribusque ablatis Crassum instituit coercere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 4:1)
Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:2)
ea, si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 97:2)
in Planci vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum modestiorem sperem fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 3:6)
sed, cum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia (nam ea tam vehemens fortasse non fuisset), sed, cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 23:4)
Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt exarsit dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:19)
exarsit velis acrius illa datis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 32:4)
quotiens dubius scriptis exarsit amator, et nocuit formae barbara lingua bonae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 97:3)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION