라틴어 문장 검색

Tarpeio, A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus quam credi strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 2:2)
Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem Aeneae natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 4:1)
Claudius Quadrigarius in primo Annali:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 7:1)
Sic poeta verborum diligentissimus '' aquilam dicit et iaspidem, ' fulvos' galeros et ' fulvum' aurum et arenam ' fulvam' et ' fulvum ' leonem, sicque Ennius in Annalibus 'aere fulvo' dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 12:2)
Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 22:1)
Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 1:1)
Claudius autem Quadrigarius Annalis tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 23:1)
disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit, et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 5:1)
Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:1)
Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 7:1)
De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 1:1)
atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 2:2)
In quid et quantum differat historia ab annalibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 1:1)
HISTORIAM ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit , quibus rebus gerendis interfuerit is qui narret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 2:1)
Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse quod historiae sint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION