라틴어 문장 검색

Gozolas natione Iudaeus, cliens culminis tui, cuius mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defert litteras meas, quas granditer anxius exaravi, oppidum siquidem nostrum quasi quandam sui limitis obicem circumfusarum nobis gentium arma terrificant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:1)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
tantum ea, quae in propheticis, euangelicis, et apostolicis litteris discere poterant, pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 2:1)
Qui, ut breuiter multa conprehendam, quantum ab eis, qui illum nouere, didicimus, nil ex omnibus, quae in euangelicis uel apostolicis siue propheticis litteris facienda cognouerat, praetermittere, sed cuncta pro suis uiribus operibus explere curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:16)
cui tempore illo propositus Boisil magnarum uirtutum et prophetici spiritus sacerdos fuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].6)
eo maxime uictus sermone, quod famulus Domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta, quae eum essent superuentura, patefaceret, antistitem quoque eum futurum esse praedixerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:7)
Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia propter me est tempestas haec, subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION