라틴어 문장 검색

num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:3)
Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:10)
. . Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:5)
scilicet ut limus venas excaecat in undis, laesaque suppresso fonte resistit aqua, pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, et carmen vena pauperiore fluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 210)
Hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:9)
Vestigium Trinitatis agnosci poterat in natura “quando nec liber iste obscurus erat, nec oculus hominis caligaverat”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 303:3)
sed caligantes animas et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권94)
tibi conditor unus non liquet, et bifidae caligant nubila lucis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 12)
Aspice - namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:10)
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:8)
deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 86:1)
excaecatus, sed raptor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 172:3)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)
animus noster ad vera perspicienda caligat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 24:5)
Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION