라틴어 문장 검색

nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:2)
de cuius excellentia multa quidem dici quamvis fuse lateque possunt, sed brevissime illo modo, sapientiam esse rerum divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:6)
Fides veluti auditio et visio
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 48:1)
29. Cum cognitio fidei cum foedere fidelis Dei societur, qui amoris necessitudinem cum homine instituit eique Verbum dicit, in Bibliis veluti auditio praebetur, auditus sensui consociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:1)
Auditio omnino iuvat ad nexum illustrandum inter cognitionem et amorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:9)
Ad veritatem cognoscendam quod attinet, auditio visioni interdum opponitur, quae praesertim ad Graecam culturam pertinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 50:1)
Vetus Testamentum haec duo genera cognitionis conciliavit, quia auditioni Verbi Dei nectitur desiderium vultum eius contemplandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:2)
Auditio personalem testatur vocationem et oboedientiam, et id etiam quod veritas in tempore revelatur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:4)
30. Conexio inter visionem et auditionem, veluti instrumenta cognitionis fidei, in Evangelio Ioannis perlucide advertitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:1)
Auditio fidei evenit secundum formam cognitionis propriam amoris:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:3)
est auditio personalis quae vocem discernit et cognoscit vocem Boni Pastoris (cfr Io 10,3-5);
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:4)
auditio nempe, quae sequelam requirit, prout accidit primis discipulis qui « audierunt eum […] loquentem et secuti sunt Iesum » (Io 1,37).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:5)
Hanc ob unionem cum auditione, effectus videndi fit Christi sequela, atque fides apparet veluti processus visionis, in quo oculi altissime inspicere consuescunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:13)
Quomodo ad hanc pervenimus synthesim inter auditionem et visionem?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:1)
Tunc igitur scimus curnam, simul cum auscultatione et auditione, apud sanctum Ioannem fides sit « tangere », ut ait in Prima Epistula:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION