라틴어 문장 검색

Cum inter haec subito Saturnus non conparuisset, excogitavit Ianus honorum eius augmenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 24:1)
Hos quoque versus, si videtur, conparemus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 7:1)
sed excellunt epitheta quae tot et sic apta vento noster inposuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 16:4)
Postremo locum loco si conpares, pudendam invenies differentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:5)
Nec tamen omnino temere illis sedibus ulla Conparebat avis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:4)
Quis discrimina comparet duorum?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLV4)
qui cum adversus Bebrycas finitimos bellum gereret, victor in Xantho flumine lapsus non conparuit, qui post a Cretensibus in honorem regis sui Scamander appellatus est, filioque eius Teucro regnum traditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1087)
qui tamen [Aeneas] in ipso proelio non conparuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6203)
secundo proelio Turnus occisus est, et nihilo minus Aeneas postea non conparuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7426)
tanta est materia tuae laudis, ut etiam humile ingenium in ea supra omnes possit excellere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 553)
ipse in quarto "Milesia vellera nymphae carpebant", Cicero in Verrem "quid a Milesiis lanae sustulerit". magno autem mutentur ingenti pretio comparentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3063)
sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 4:4)
ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 39:1)
non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:2)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION