라틴어 문장 검색

Enimvero in illa iustitiae parte quae fixa est et tanquam in aere incisa (hoc est prudentia legislatoria) prorsus excelluit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:7)
dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suae consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:38)
Quamobrem altiores contemplationes si forte usquam emicuerint, opinionum vulgarium ventis subinde agitatae sunt et extinctae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:39)
Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et praesidia intellectui moliri ac parare profitetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:6)
Differt autem plane a vulgari rebus praecipue tribus: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:8)
In logica enim vulgari opera fere universa circa Syllogismum consumitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:2)
ea subjiciendo examini, quae logica vulgaris tanquam fide aliena recipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:3)
Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 27:1)
idque in ipsis principiis, quae ab inductione vulgari pendent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:2)
Quae adhuc inventa sunt in scientiis, ea hujusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus fere subjaceant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:1)
Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturae, sicut doctrina de sophisticis elenchis ad dialecticam vulgarem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:3)
Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:6)
ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et vulgaribus liquoribus, absque ulla debita verificatione, temere abstractam esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:18)
Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia et vulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:3)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION