라틴어 문장 검색

Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus, sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 3:2)
benigne salutare, adloqui plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 163:2)
Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2103)
haec autem peristylia domus andronitides dicuntur, quod in his viri sine interpellationibus mulierum versantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장15)
namque Athenis Antistates et Callaeschros et Antimachides et Porinos architecti Pisistrato aedem Iovi Olympio facienti fundamenta constituerunt, post mortem autem eius propter interpellationem reipublicae incepta reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말52)
Ordinabat autem ut omnes nummi argentei tonsi aut diminuti in solutionibus pecuniarum minime reciperentur, ne grani quidem facta gratia, quam remedium vocant, sed tantum cum exceptione attritionis competentis, quae ob incertitudinem exceptio erat quasi illusoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:4)
legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατα` ῥητο`ν και` ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 144:1)
quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 5 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION