라틴어 문장 검색

MopsusImmo haec, in viridi nuper quae cortice fagi carmina descripsi et modulans alterna notavi, experiar, tu deinde iubeto ut certet Amyntas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS9)
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.45)
Nimirum sapere est abiectis utile nugis, et tempestivum pueris concedere ludum, ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, sed verae numerosque modosque ediscere vitae, quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 277)
primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, excerpam numero:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:1)
cum Picenis excerpens semina pomis gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:37)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 233:1)
solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut illa controversia, dux.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 35:1)
sed fallit parum diligenter intuentes, quod inveniunt in omnibus his locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 25:1)
incipit esse quodammodo παρωͺδή, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 82:3)
adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 288:2)
paucos enim qui sunt eminentissimi excerpere in animo est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:6)
ideoque plerique, cum verba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se, quae legerunt, effingi arbitrantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 146:1)
et cum multa percurrens, unum excerpe, quod illo die concoquas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:6)
quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION