라틴어 문장 검색

circo uero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque et tofina ac lignea antea fuerant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue spectare solitis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:1)
hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est identidem exosculans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 2:1)
Cultus opulentiae barbara non alios magis honestabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 15:3)
Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 21:2)
Excellens erat forma, et formam pudor honestabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 7:2)
Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 5:2)
Idem acceptos ab agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admovebant comitabanturque et venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 5:1)
Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens, armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 9:1)
"Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni devovi, posse cessare?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:13)
Sed ne quis casus infaustus, qui famam nomenque in discrimen ferat, mihi eveniat, omnes, qui adsunt, hodie monitos velim, me, imperio, quo honestatus sum, vires inferiores esse confiteri.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.16)
Medicinae, praesertim, et chirurgiae praxis admodum excolebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.181)
jus, aequitatem, pietatem, religionem, artesque ad humanitatem spectantes, excolebat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.223)
Aluredus magnus, contra, artes multas, primus apud Britannos excolendas curavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.225)
Religionem, scientiam, artesque liberales ac ingenuas excolere debetis;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.234)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION