라틴어 문장 검색

Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum con-geratur, vel si non competet, ut aut in villam faenum portetur aut in manipulum colligatur, certe quicquid ad eum modum, quem debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos vertices exacui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 2:2)
Sic enim commodissime faenum defendetur a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque excoquatur in acervis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 3:1)
Tum aequata paviculis vel molarilapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:3)
raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento penitus siccari atque exarescere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:1)
non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum harundinum quoque folia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:4)
Licet etiam, si est leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quae de lora eximuntur, eum paleis miscere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 4:3)
quae cum siccata est, collo boum suspenditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:4)
spectentque ad meridiem, ut facile siccentur, et frigidis ventis non sint obnoxia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:4)
Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perpetratis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 5:5)
succus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur, eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina perhibent, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:4)
Hoc cum per dies novem factum est, aqua dulci abluitur,et sub umbra cratibus in hoc factis ita ordinatur, ne alter alterum caseus contingat, et ut modice siccetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 5:1)
Quippe fiscellis exemptus in salem muriamque demittitur, et mox in sole paulum siccatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:4)
et Belius amnis Iudaico mari inlabitur, circa cuius os lectae harenae admixto nitro in vitrum excoquuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장5)
siccare Pomptinas paludes;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 3:1)
Fucinum adgressus est non minus conpendii spe quam gloriae, cum quidam priuato sumptu emissuros se repromitterent, si sibi siccati agri concederentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION