라틴어 문장 검색

multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 3:1)
"Demetrium mentiri rursusque me excruciari?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 33:5)
Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 36:1)
Illi, ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos necaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 4:1)
Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 9:2)
sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris exsternata malo, quae nullis sensibus auctae nec missas audire queunt nec reddere voces?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:1)
quare cur tu te iam amplius excrucies?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 764)
quare id faciam fortasse requiris nescio, sed fieri sentio et excrucior.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 852)
praeterea infesto miserum me tradere Amori non cessasti omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam fores illud saviolum tristi tristius elleboro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 995)
Propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur et conclusam vulvam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:13)
Ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:12)
Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:16)
Nec de lege conqueror, sed doleo, cur meruerimus hanc legem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:4)
"Quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:8)
quod si inmortalis nostra foret mens, non tam se moriens dissolvi conquereretur, sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION