라틴어 문장 검색

Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장4)
Nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si adempta prouincia alii quam Mario traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장7)
Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장79)
Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:3)
cornua nec valuit curvare in paelice Iuno aut faciem turpi dedecorare bove;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2215)
Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 1:1)
eunt taciti passim et pro funere pulchro dedecorem amplexi vitam reditusque pudendos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권424)
Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 3:1)
hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:7)
itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 281:2)
Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe, qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3135)
[sed autem quam illa umquam meis opulentiis ramenta fiat gravior aut propensior, mori me malim excruciatum inopia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 419)
perditus sum atque eradicatus sum, omnibus exemplis excrucior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 15)
quem quidem ego ut non excruciem, alterum tantum auri non meream.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2165)
sed uxor me excruciat, quia vivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 310)

SEARCH

MENU NAVIGATION