라틴어 문장 검색

Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
iuventus divisa per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 23:2)
mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 10:3)
Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium percecidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 2:2)
his igitur rebus rarescit corpus et omnis subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:4)
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
nunc excipe saltem Ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu Invisa tellure sedent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:9)
cogit tantos tolerare labores Summa ducis virtus, qui nuda fusus arena Excubat, atque omni Fortunam provocat hora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:36)
Excubat hospitibus, contraque nocentia monstra Psyllus adest populis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:54)
ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 156)
vigilemque sacraverat ignem excvbias divum] [quod] significat sine intermissione fieri sacrificia, ad quem excubare per diem et noctem necesse sit, ut dicimus cotidie in officio esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 20014)
quod autem ait 'vocat agmina', hoc est quod superius dictum est et Augustus in commemoratione vitae suae refert, Antonium iussisse ut legiones suae apud Cleopatram excubarent eiusque nutu et iussu parerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6967)
testudine testudo est scutorum conexio, curvata in testudinis modum et similitudinem, cum a militibus aliqua civitas obsidetur, et fit ut murus eius subruatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5034)
"Quid quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage divisa, moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:1)
Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera quietis oracla ducebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 139:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION