라틴어 문장 검색

Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam uino repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore:
(아풀레이우스, 플로리다 19:1)
At ego iam inde Milonis abstinentiae cognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:5)
Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum impendio excusarem, negavit veniam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:1)
"Tuis quidem lacrimosis precibus et commoveor et opitulari cupio;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:16)
"Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:2)
In quibus duobus bellis Christiani, divina opitulante misericordia, victoriam habuere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 69 72:3)
Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:3)
Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt et, quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adiuvat veritatis, ut opitulante domino gratia eius intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent, quod iam loqui non audent.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 2:7)
Deinde insinuo sanctitati tuae quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando sub venias.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:2)
Symbolum non tenuerat aut fortasse tenere recusaverat et se non potuisse excusaverat.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 20)
Magni quidem sunt et habent gloriam suam non solum fortissimi sed etiam, quod verioris origo laudis, fidelissimi bellatores et quorum laboribus atque periculis dei protegentis atque opitulantis auxilio hostis indomitus vincitur, quies rei publicae pacatisque provinciis comparatur;
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:1)
Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius qui liberos tres haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 9:1)
M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:3)
Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION