라틴어 문장 검색

Praeda autem hac usquequaque contracta et abducta usque ad civitatem Belinas, quam dicunt Caesaream Philippi, Turci qui Damasci habitabant pariterque Sarraceni, incolae regionis, hoc comperto, undique per turmas affluentes, Hugonis comitatum insecuti sunt ad excutiendam praedam, et usque ad montana, per quae Hugonis pedites praedam ducebant, profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:2)
Ad haec gentilium turmis cum praeda excussa regressis ac divisis per obscuras ac difficiles semitas asperorum collium, milites Hugonis corpus exstinctum gestario [0658C] impositum in civitatem Nazareth, quae est juxta Thabor, attulerunt, ubi in multo fletu et planctu tam egregius princeps et fortis athleta honorifice et catholice sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:9)
Cives vero Christiani urbis Japhet, considerantes Sarracenos [0662A] praevalere, et custodes dromonis mortificasse, eamque rebus exspoliasse, subvenire in lancea, arcu et fundibulis properaverunt, quousque navis illa pergrandis excussa et retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:5)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
Quatuor millia, cornibus et signis auditis, in momento adfuerunt ad excutiendos greges:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:10)
Sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum, et dum saepius ventilatur, separatur a paleis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:10)
illa vero quae solidiora sunt, in locum eumdem excusso pulvere relabuntur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:12)
Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:6)
quas si quis truncaverit, toti vultui infert deformitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:2)
Iamque artuum et membrorum divulsa compage, superscandentes corpora mortuorum, ad ultimam truncata deformitatem, velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 15:2)
Constantius Gallus Caesar evocatur a Constantio A. et capite truncatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장1)
Alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 33:3)
Qui dispersi laxatis ordinibus, dumque elabi properant impediti, corpora nudantes intecta, gladiorum hastarumque densis ictibus truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 11:2)
Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:2)
Cumque in bicornem figuram acie divisa, collato pede res agi coepisset, exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis, residui discessere, celeritatis praesidio tecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION