라틴어 문장 검색

mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장12)
succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;
(불가타 성경, 아모스서, 1장14)
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
(불가타 성경, 아모스서, 2장2)
mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem ".
(불가타 성경, 아모스서, 2장5)
Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis ".
(불가타 성경, 아모스서, 3장10)
Propterea haec dicit Dominus Deus: " Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae ".
(불가타 성경, 아모스서, 3장11)
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 3장15)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장47)
aedes;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:202)
"patimurne, sorores, optato procul esse die nec limina nostri consulis et semper dilectas visimus aedes?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:147)
turba salutantum latas ibi perstrepit aedes;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:99)
Aurea Fortunae Reduci si templa priores ob reditum vovere ducum, non dignius umquam haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes, quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi maiestas:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:1)
iuvat infra tecta Tonantis cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas caelatasque fores mediisque volantia signa nubibus et densum stipantibus aethera templis aeraque vestitis numerosa puppe columnis consita subnixasque iugis inmanibus aedes, naturam cumulante manu, spoliisque micantes innumeros arcus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:14)
undare videres ima viris, altas effulgere matribus aedes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:230)
Quae vero procerum voces, quam certa fuere gaudia, cum totis exurgens ardua pennis ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:103)

SEARCH

MENU NAVIGATION