라틴어 문장 검색

frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras, quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro offerat, inmundis caeno exhalante cloacis quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1206)
subiit cari genitoris imago, ut regem aequaevum crudeli volnere vidi vitam exhalantem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 23:2)
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae, et terram tabo maculant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:4)
vidi atro cum membra fluentia tabo manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:9)
genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:2)
semperque recenti caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:6)
Mortua quin etiam iungebat corpora vivis componens manibusque manus atque oribus ora, tormenti genus, et sanie taboque fluentis complexu in misero longa sic morte necabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:9)
simul ora virum praefixa movebant, nota nimis miseris atroque fluentia tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:5)
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:17)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)
"cur dira barbarae minus venena Medeae valent, quibus Superbam fugit ulta paelicem, magni Creontis filiam, cum palla, tabo munus imbutum, novam incendio nuptam abstulit?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 513)
Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:9)
Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:1)
hic saevus umbras territat Stygius canis, qui terna vasto capita concutiens sono regnum tuetur, sordidum tabo caput lambunt colubrae, viperis horrent iubae longusque torta sibilat cauda draco.
(세네카, Hercules Furens 12:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION